Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit, 115
GETA
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
 
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
 
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
DAVUS
Non, si redisset, ei pater veniam daret?
GETA
Ille indotatam virginem atque ignobilem 120
 
Daret illi? Nunquam faceret.
DAVUS
Quid fit denique?
GETA
Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
 
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
DAVUS
Quid is fecit?
GETA
Hoc consilium quod dicam dedit.
 
Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi 125
 
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
 
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
 
Paternum amicum me assimulabo virginis:
 
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
 
Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec 130
 
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
 
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
← Önceki Perde 1 · 6 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi