Perde 1
[Textpart 2]
Coepi iis omnia
GETA
Facere, obsequi quae vellent.
GETA
Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
80
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
85
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
90
Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
Modo quandam vidi virginem hic viciniae
95
Miseram suam matrem lamentari mortuam.