Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 4]
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
ANTIPHO
Nulla est mihi vita expetenda.
GETA
Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
 
Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
ANTIPHO
Non sum apud me.
GETA
Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
 
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur 205
 
Commeruisse culpam.
PHAEDRIA
Hoc verum est.
ANTIPHO
Non possum immutarier.
GETA
Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
ANTIPHO
Quum hoc non possum, illud minus possem.
GETA
Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
 
Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
PHAEDRIA
Et quidem ego.
ANTIPHO
Obsecro:
 
Quid si assimulo? satin est? 210
GETA
Garris. 210
ANTIPHO
Vultum contemplamini: hem, 210
 
Satin sic est?
← Önceki Perde 1 · 12 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi