Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 4]
Ah, sanusne es?
GETA
Domum ire pergam: ibi plurimum est.
PHAEDRIA
Revocemus hominem. 195
ANTIPHO
Sta ilico. 195
GETA
Hem, 195
 
Satis pro imperio, quisquis es.
ANTIPHO
Geta.
GETA
Ipse est quem volui obviam.
ANTIPHO
Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GETA
Faciam.
ANTIPHO
Eloquere.
GETA
Modo apud portum—
ANTIPHO
Meumne?—
GETA
Intellexti.
ANTIPHO
Occidi.
GETA
Hem.
ANTIPHO
Quid agam?
PHAEDRIA
Quid ais?
GETA
Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
ANTIPHO
Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? 200
← Önceki Perde 1 · 11 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi