Prologos
[Textpart pr]
POSTQUAM poeta vetus poetam non potest
PROLOGUS
Retrahere ab studio, et transdere hominem in otium,
Maledictis deterrere ne scribat parat;
Qui ita dictitat, quas antehae fecit fabulas
Tenui esse oratione et scriptura levi;
5
Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum
Cervam videre fugere, et sectari canes,
Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
Quod si intelligeret, olim quum stetit nova,
Actoris opera magis stetisse quam sua,
10
Minus multo audacter quam nunc laedit laederet.
Nunc si quis est qui hoc dicat, aut sic cogitet;
Vetus si poeta non lacessisset prior,
Nullum invenire prologum potuisset novus
Quem diceret, nisi haberet cui malediceret;
15
Is sibi responsum hoc habeat; in medio omnibus
Palmam esse positam qui artem tractant musicam.
Ille ad famem hunc ab studio studuit reicere:
Hic respondere voluit, non lacessere.
Benedictis si certasset, audisset bene.
20