Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Malo principio magna familiaritas
CHAEREA
Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?
THAIS
Equidem pol in eam partem accipioque et volo. 875
CHAEREA
Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae
 
Non me fecisse causa sed amoris.
THAIS
Scio;
 
Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.
 
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
 
Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam. 880
CHAEREA
Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.
PYTHIAS
Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.
CHAEREA
Non ausim.
PYTHIAS
Nihil tibi quicquam credo.
THAIS
Desinas.
CHAEREA
Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:
 
Ego me tuae commendo et committo fidei; 885
 
Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.
 
Emoriar si non hanc uxorem duxero.
THAIS
Tamen si pater—.
CHAEREA
Quid? ah volet, certo scio;
← Önceki Perde 5 · 5 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi