Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 5]
An in Astu venit? aliud ex alio malum.
PARMENO
Here, ne me spectes: me impulsore haec non facit.
LACHES
Omitte de te dicere: ego te, furcifer,
 
Si vivo—Sed istuc, quicquid est, primum expedi.
PARMENO
Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est. 990
LACHES
Pro eunuchon?
PARMENO
Sic est: hunc pro moecho postea
 
Comprehendere intus, et constrinxere.
LACHES
Occidi.
PARMENO
Audaciam meretricum specta.
LACHES
Numquid est
 
Aliud mali damnive quod non dixeris
 
Reliquum? 995
PARMENO
Tantum est. 995
LACHES
Cesso huc introrumpere? 995
PARMENO
Non dubium est quin mihi magnum ex hac re sit malum;
 
Nisi quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo,
 
Propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
 
Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,
 
Quamobrem insigne aliquid faceret iis. Nunc repperit. 1000
← Önceki Perde 5 · 13 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi