Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Rogitas audacissime?
PYTHIAS
Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,
 
Dum studes dare verba nobis.
PARMENO
Quid ita? aut quid factum est? cedo.
PYTHIAS
Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est 950
 
Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
PARMENO
Nescio.
PYTHIAS
Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.
 
Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus —
PARMENO
Quidnam fecit?
PYTHIAS
colligavit primum eum miseris modis.
PARMENO
Colligavit? 955
PYTHIAS
Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide. 955
PARMENO
Quid ais?
PYTHIAS
Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
 
Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.
PARMENO
Qua audacia
 
Tantum facinus audet?
PYTHIAS
Quid ita tantum?
PARMENO
An non tibi hoc maximum est?
← Önceki Perde 5 · 10 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi