Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Vae mihi!
PYTHIAS
Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis?
PHAEDRIA
Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio. 710
 
Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere
 
Verum? vidistin fratrem Chaeream?
DORUS
Non.
PHAEDRIA
Non potest sine
 
Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat.
 
Ora me.
DORUS
Obsecro te vero, Phaedria.
PHAEDRIA
I intro nunc iam.
DORUS
Oi, ei.
PHAEDRIA
Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio. 715
 
Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.
PYTHIAS
Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere.
DORIAS
Sic est.
PYTHIAS
Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
 
Sed nunc quid faciendum censes, Dorias?
DORIAS
De istac rogas
 
Virgine? 720
← Önceki Perde 4 · 8 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi