Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Qui ad vos deductus hodie est.
PYTHIAS
Hunc oculis suis
 
Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
PHAEDRIA
Non vidit?
PYTHIAS
An tu hunc credidisti esse, obsecro,
 
Ad nos deductum?
PHAEDRIA
Namque alium habui neminem.
PYTHIAS
Au!
 
Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat 680
 
Honesta facie et liberali.
PHAEDRIA
Ita visus est
 
Dudum, quia varia veste exornatus fuit:
 
Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.
PYTHIAS
Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.
 
Ad nos deductus hodie est adolescentulus, 685
 
Quem tu videre vero velles, Phaedria.
 
Hic est vetus, victus, veternosus senex,
 
Colore mustelino.
PHAEDRIA
Hem, quae haec est fabula?
 
Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.
← Önceki Perde 4 · 5 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi