Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Apparet servum hunc esse domini pauperis 485
THRASO
Miserique.
GNATHO
Nam hercle nemo posset, sat scio,
 
Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PARMENO
Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto
 
Homines; nam qui huic animum assentari induxeris,
 
E flamma petere te cibum posse arbitror. 490
THRASO
Iamne imus?
THAIS
Hos prius introducam, et quae volo
 
Simul imperabo: post continuo exeo.
THRASO
Ego hine abeo; tu istam opperire.
PARMENO
Haud convenit
 
Una cum amica ire imperatorer in via.
THRASO
Quid tibi ego multa dicam? domini similis es. 495
GNATHO
Ha, ha, he.
THRASO
Quid rides?
GNATHO
Istuc quod dixti modo;
 
Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit:
 
Sed Thais exit.
THRASO
Abi prae, curre, ut sint domi
← Önceki Perde 3 · 8 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi