Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,
GNATHO
Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.
 
Ecquid beo te?
PARMENO
Men? papae!
GNATHO
Sic soleo amicos.
PARMENO
Laudo.
GNATHO
Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras. 280
PARMENO
Nusquam.
GNATHO
Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar
 
Ad illam.
PARMENO
Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.
GNATHO
Numquam evocari hinc vis foras?
PARMENO
Sine biduum hoc praetereat:
 
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus
 
Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. 285
GNATHO
Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,
 
Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
PARMENO
Facete dictum: mira vero militi quae placeant.
 
Sed video herilem filium minorem huc advenire.
 
Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. 290
← Önceki Perde 2 · 6 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi