Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Hice hoc munere arbitrantur
PARMENO
Suam Thaidem esse. 270
GNATHO
Plurima salute Parmenonem 270
 
Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur?
PARMENO
Statur.
GNATHO
Video.
 
Numquidnam quod nolis vides?
PARMENO
Te.
GNATHO
Credo; at numquid aliud?
PARMENO
Quidum?
GNATHO
Quia tristis es.
PARMENO
Nihil equidem.
GNATHO
Ne sis: sed quid videtur
 
Hoc tibi mancipium?
PARMENO
Non malum hercle.
GNATHO
Uro hominem.
PARMENO
Ut falsus animi est!
GNATHO
Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse? 275
PARMENO
Hoc nunc dicis, 275
 
Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.
← Önceki Perde 2 · 5 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi