Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.
GNATHO
Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi
 
Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus.
PARMENO
Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
GNATHO
Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus, 255
 
Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,
 
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
 
Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.
 
Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.
 
Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore, 260
 
Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
 
Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi;
 
Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis
 
Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
PARMENO
Viden otium et cibus quid faciat alienus? 265
GNATHO
Sed ego cesso 265
 
Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?
 
Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,
 
Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.
 
Nebulonem hunc certum est ludere.
← Önceki Perde 2 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi