Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Sed heus tu!
PARMENO
Quid vis?
PHAEDRIA
Censen posse me offirmare
 
Et perpeti ne redeam interea?
PARMENO
Tene? non hercle arbitror.
 
Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
PHAEDRIA
Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam. 220
PARMENO
Vigilabis lassus; hoc plus facies.
PHAEDRIA
Ah nihil dicis Parmeno.
 
Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
 
Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
PARMENO
Hui!
 
Universum triduum? vide quid agas.
PHAEDRIA
Stat sententia.
PARMENO
Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier 225
 
Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
 
Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
 
Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
 
Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!
 
Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo 230
← Önceki Perde 2 · 2 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi