Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Dicebat ipsa: patriam et signa caetera
THAIS
Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.
 
Mercator hoc addebat, e praedonibus
 
Unde emerat se audisse abreptam e Sunio. 115
 
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
 
Docere, educare ita uti si esset filia.
 
Sororem plerique esse credebant meam.
 
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
 
Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. 120
PARMENO
Utrumque hoc falsum est: effluet.
THAIS
Qui istuc?
PARMENO
Quia
 
Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
 
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
THAIS
Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
 
Interea miles qui me amare occeperat 125
 
In Cariam est profectus: te interea loci
 
Cognovi: tute scis postilla quam intumum
 
Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
PHAEDRIA
Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
← Önceki Perde 1 · 5 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi