Thesauros Edebiyat Komedya Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,
THAIS
Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
 
Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,
 
Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo 200
 
Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:
 
Et quicquid huius feci causa virginis
 
Feci; nam me eius spero fratrem propemodum
 
Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:
 
Et is hodie venturum ad me constituit domum. 205
 
Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
← Önceki Perde 1 · 10 / 10 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi