Prologos
[Textpart pr]
Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia.
PROLOGUS
Magistratus cum ibi adessent occepta est agi.
Exclamat furem non poetam fabulam
Dedisse, et nihil dedisse verborum tamen;
Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam;
25
Parasiti personam inde ablatam et militis.
Si id est peccatum, peccatum imprudentia est
Poetae; non qui furtum facere studuerit.
Id ita esse vos iam iudicare poteritis.
Colax Menandri est; in ea est parasitus Colax,
30
Et miles gloriosus; eas se non negat
Personas transtulisse in Eunuchum suam
Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
Latinas scisse sese id vero pernegat.
Quod si personis iisdem uti aliis non licet,
35
Qui magis licet currentes servos scribere,
Bonas matronas facere, meretrices malas,
Parasitum edacem, gloriosum militem,
Puerum supponi, falli per servum senem,
Amare, odisse, suspicari? Denique
40