Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Post; et id ingratum.
CHREMES
Ah, nescis quam doleam.
MENEDEMUS
Ut libet.
 
Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est 935
 
Quod mavis.
CHREMES
Immo et gener et affines placent.
MENEDEMUS
Quid dotis dicam te dixisse filio?
 
Quid obticuisti?
CHREMES
Dotis?
MENEDEMUS
Ita dico.
CHREMES
Ah!
MENEDEMUS
Chreme,
 
Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.
CHREMES
Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis. 940
 
Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,
 
Me mea omnia bona doti dixisse illi.
MENEDEMUS
Quam rem agis?
CHREMES
Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,
 
Quamobrem id faciam.
MENEDEMUS
Quin ego vero quamobrem id facias nescio.
← Önceki Perde 5 · 6 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi