Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?
MENEDEMUS
Nihil.
CHREMES
Quamobrem nescio.
MENEDEMUS
Equidem miror, qui alia tam plane scias.
 
Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,
 
Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.
CHREMES
Quid ais? 900
MENEDEMUS
Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto. 900
CHREMES
Quid est, quod amplius simuletur?
MENEDEMUS
Vah!
CHREMES
Quid est?
MENEDEMUS
Audi modo:
 
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
 
Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.
CHREMES
Quid postquam hoc est factum?
MENEDEMUS
Dictum factum, huc abiit Clitipho.
CHREMES
Solus? 905
MENEDEMUS
Solus. 905
CHREMES
Timeo. 905
MENEDEMUS
Bacchis consecuta est ilico. 905
← Önceki Perde 5 · 3 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi