Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
MENEDEMUS
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes 875
 
Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit
 
Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:
 
In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
CHREMES
Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,
 
Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas, 880
 
Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
 
Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
MENEDEMUS
Quos ais homines, Chreme, cessare?
CHREMES
Ehem, Menedeme, advenis?
 
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?
MENEDEMUS
Omnia.
CHREMES
Quid ait? 885
MENEDEMUS
Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. 885
CHREMES
Ha ha he!
MENEDEMUS
Quid risisti?
CHREMES
Servi venere in mentem Syri
 
Calliditates.
MENEDEMUS
Itane?
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi