Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 1]
At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
CHREMES
Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.
 
Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,
 
Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. 640
 
Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo.
 
Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?
 
Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.
SOSTRATA
Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,
 
Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior, 645
 
Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CHREMES
Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,
 
Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,
 
Qua hoc occeptum est causa loquere.
SOSTRATA
Ut stultae et misere omnes sumus
 
Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum 650
 
Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;
 
Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CHREMES
Istuc recte: conservasti te atque illam.
SOSTRATA
Is hic est annulus.
CHREMES
Unde habes?
← Önceki Perde 4 · 3 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi