Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 6]
Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint.
CLITIPHO
Huiusmodi res semper comminiscere,
 
Ubi me excarnifices.
SYRUS
I tu hinc quo dignus es.
 
Quam pene tua me perdidit protervitas !
CLITIPHO
Vellem hercle factum: ita meritus es. 815
SYRUS
Meritus? quomodo? 815
 
Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeo
 
Quam argentum haberes, quod daturus iam fui.
CLITIPHO
Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihi
 
Amicam adduxti, quam non liceat tangere.
SYRUS
Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibi 820
 
Tua Bacchis?
CLITIPHO
Apud nos.
SYRUS
Non.
CLITIPHO
Ubi ergo?
SYRUS
Apud Cliniam.
CLITIPHO
Perii.
SYRUS
Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
 
Quod ei es pollicitus.
← Önceki Perde 4 · 16 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi