Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 5]
Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
CHREMES
Videre egisse iam nescio quid cum sene.
SYRUS
De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. 760
CHREMES
Bonane fide?
SYRUS
Bona hercle.
CHREMES
Non possum pati
 
Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:
 
Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.
SYRUS
At si scias, quam scite in mentem venerit.
CHREMES
Vah, gloriare evenisse ex sententia? 765
SYRUS
Non hercle vero : verum dico.
CHREMES
Dic, quid est?
SYRUS
Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
 
Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
 
Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
CHREMES
Probe. 770
SYRUS
Dic sodes. 770
CHREMES
Nimium, inquam. 770
SYRUS
Immo sic satis. 770
 
Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
← Önceki Perde 4 · 12 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi