Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.
DROMO
Quamobrem? 745
SYRUS
Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt. 745
 
Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
 
Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.
 
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.
DROMO
Mutum dices.
[Textpart 5]
Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem
CHREMES
Miseret me tantum devenisse ad eum mali. 750
 
Hancine mulierem alere cum illa familia?
 
Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;
 
Ita magno desiderio fuit ei filius:
 
Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi
 
Quotidiano fieri, nec fieri modum, 755
 
Optabit rursum ut abeat ab se filius.
 
Syrum optime eccum!
SYRUS
Cesso hunc adoriri?
CHREMES
Syre.
SYRUS
Hem.
CHREMES
Quid est?
← Önceki Perde 4 · 11 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi