Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Paratus sum.
MENEDEMUS
Scin quid nunc facere te volo?
CHREMES
Dic. 495
MENEDEMUS
Quod sensisti illos me incipere fallere. 495
 
Id ut maturent facere: cupio illi dare
 
Quod vult: cupio iam videre.
CHREMES
Operam dabo.
 
Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito
 
Vicini nostri hic ambigunt de finibus:
 
Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram 500
 
Operam daturum me, hodie non posse his dare.
 
Continuo hic adero.
MENEDEMUS
Ita quaeso. Di vestram fidem!
 
Ita comparatam esse hominum naturam omnium,
 
Aliena ut melius videant et diiudicent
 
Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio 505
 
Sumus praepediti nimio aut aegritudine?
 
Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !
CHREMES
Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
 
Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
← Önceki Perde 3 · 6 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi