Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
CHREMES
Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum,
 
Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide.
 
Relevi dolia omnia, omnes serias; 460
 
Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.
 
Quid te futurum censes quem assidue exedent?
 
Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,
 
Menedeme, fortunarum.
MENEDEMUS
Faciat quod libet:
 
Sumat, consumat, perdat, decretum est pati, 465
 
Dum illum modo habeam mecum.
CHREMES
Si certum est tibi
 
Sic facere, illud permagni referre arbitror,
 
Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.
MENEDEMUS
Quid faciam?
CHREMES
Quidvis potius quam quod cogitas:
 
Per alium quemvis ut des; falli te sinas 470
 
Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,
 
Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.
 
Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt
← Önceki Perde 3 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi