Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Ah!
CHREMES
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, 440
 
Aut largitate nimia, aut parsimonia.
 
In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
 
Primum; olim potius quam paterere filium
 
Commetare ad mulierculam, quae paululo
 
Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, 445
 
Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis
 
Postilla coepit victum vulgo quaerere.
 
Nunc cum sine magno intertrimento non potest
 
Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias
 
Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, 450
 
Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,
 
Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet
 
Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
 
Nedum tu possis.
MENEDEMUS
Estne ea intus?
CHREMES
Sit rogas?
 
Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus 455
 
Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
← Önceki Perde 3 · 3 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi