Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Acta haec res est: perii.
CLITIPHO
Mene?
CHREMES
Hisce oculis; ne nega.
 
Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum: 565
 
Nam istaec quidem contumelia est,
 
Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
 
Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
SYRUS
Factum.
CHREMES
Quam molestus!
 
Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
 
Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas. 570
CLITIPHO
At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
CHREMES
Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
 
Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
 
Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie
 
Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; 575
 
Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,
 
Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
 
Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
SYRUS
Quid istic narrat?
← Önceki Perde 3 · 11 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi