Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Tuam amicam huius esse.
CLITIPHO
Pulchre: cedo quid hic faciet sua?
 
An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?
SYRUS
Immo ad tuam matrem abducetur. 335
CLITIPHO
Quid eo? 335
SYRUS
Longum est, Clitipho, 335
 
Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.
CLITIPHO
Fabulae!
 
Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.
SYRUS
Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini
 
Sine periclo esse.
CLITIPHO
Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.
SYRUS
Maxime.
 
Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum. 340
CLITIPHO
Hem! 340
 
Quid dixti?
SYRUS
Ademtum tibi iam faxo omnem metum,
 
In aurem utramvis otiose ut dormias.
CLITIPHO
Quid ago nunc?
CLINIA
Tune? quod boni est—
← Önceki Perde 2 · 9 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi