Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Ne me in laetitiam frustra coniicias.
SYRUS
Anus
 
Subtemen nebat: praeterea una ancillula
 
Erat; ea texebat una, pannis obsita,
 
Neglecta, immunda illuvie. 295
CLITIPHO
Si haec sunt, Clinia, 295
 
Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
 
Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
 
Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,
 
Quum eius tam negliguntur internuntii:
 
Nam disciplina est eisdem munerarier 300
 
Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.
CLINIA
Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
 
Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?
SYRUS
Ubi dicimus redisse te, et rogare uti
 
Veniret ad te, mulier telam deserit 305
 
Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut
 
Facile scires desiderio id fieri tuo.
CLINIA
Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:
 
Ita timui.
← Önceki Perde 2 · 6 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi