Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DROMO
Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem 245
 
Ducunt secum.
CLINIA
Perii. Unde illi sunt ancillae?
CLITIPHO
Men rogas?
SYRUS
Non oportuit relictas: portant quid rerum!
CLINIA
Hei mihi.
SYRUS
Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.
 
Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,
 
Propera: quid stas? 250
CLINIA
Vae misero mihi, quanta de spe decidi! 250
CLITIPHO
Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
CLINIA
Rogitas quid siet?
 
Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula
 
Hic reliqui. Unde ea esse censes?
CLITIPHO
Vah! nunc demum intelligo.
SYRUS
Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.
 
Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius? 255
 
Sed video eccos quos volebam.
CLINIA
O Iupiter, ubinam est fides?
← Önceki Perde 2 · 3 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi