Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;
CLINIA
Cui nihil iam praeter pretium dulce est.
CLITIPHO
Clinia.
CLINIA
Hei misero mihi!
CLITIPHO
Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? 235
CLINIA
Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
CLITIPHO
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
CLINIA
Si nihil mali esset, iam hic adessent.
CLITIPHO
Iam aderunt.
CLINIA
Quando istuc erit?
CLITIPHO
Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
 
Dum moliuntur, dum conantur, annus est. 240
CLINIA
O Clitipho, 240
 
Timeo.
CLITIPHO
Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
[Textpart 3]
Ain tu?
DROMO
Sic est.
SYRUS
Verum interea dum sermones caedimus,
 
Illae sunt relictae.
CLITIPHO
Mulier tibi adest; audin, Clinia?
← Önceki Perde 2 · 2 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi