Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 4]
Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.
BACCHIS
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
 
Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero, 385
 
Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
 
Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.
 
Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.
 
Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
 
Haec ubi immutata est, illi suum animum alio conferunt. 390
 
Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
 
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro,
 
Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
 
Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
 
Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas. 395
ANTIPHILA
Nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo
 
Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
CLINIA
Ah!
 
Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:
 
Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves
 
Praeterquam tui carendum quod erat. 400
SYRUS
Credo. 400
← Önceki Perde 2 · 13 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi