Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Sed istunc exora ut suam esse assimulet.
CLINIA
Scilicet
 
Facturum me esse: in eum iam res rediit locum
 
Ut sit necessus. 360
CLITIPHO
Amo te merito, Clinia. 360
CLINIA
Verum illa ne quid titubet.
SYRUS
Perdocta est probe.
CLITIPHO
At hoc demiror, qui tam facile potueris
 
Persuadere illi quae solet quos spernere!
SYRUS
In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est
 
Primum: nam quendam misere offendi militem 365
 
Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
 
Ut illius animum cupidum inopia incenderet;
 
Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
 
Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:
 
Patrem novisti ad has res quam sit perspicax: 370
 
Ego te autem novi quam esse soleas impotens:
 
Inversa verba, eversas cervices tuas,
 
Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
CLITIPHO
Laudabis.
← Önceki Perde 2 · 11 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi