Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Syre, dic modo
CLITIPHO
Verum.
SYRUS
Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
CLINIA
Datur: fruare dum licet, nam nescias— 345
CLITIPHO
Syre, inquam.
SYRUS
Perge porro; tamen istuc ago.
 
Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.
CLITIPHO
Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.
SYRUS
Concaluit: quid vis?
CLITIPHO
Redi, redi.
SYRUS
Adsum: dic quid est?
 
Iam hoc quoque negabis tibi placere? 350
CLITIPHO
Immo, Syre, 350
 
Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.
 
Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
SYRUS
Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;
 
Quasi istic minor mea res agatur quam tua.
 
Hic si quid nobis forte adversi evenerit, 355
 
Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;
 
Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.
← Önceki Perde 2 · 10 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi