Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Atque etiam nunc tempus est.
CLITIPHO
Cave faxis: non opus est, pater.
CHREMES
Quapropter?
CLITIPHO
Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit;
 
Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:
 
Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit. 190
CHREMES
Scio. 190
CLITIPHO
Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
CHREMES
Quid narrat?
CLITIPHO
Quid ille? miserum se esse.
CHREMES
Miserum? quem minus crederes?
 
Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;
 
Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
 
Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: 195
 
Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
CLITIPHO
Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis
 
Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
CHREMES
Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.
CLITIPHO
Quid tute tecum? 200
CHREMES
Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. 200
← Önceki Perde 1 · 9 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi