Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Appone: ne labora.
MENEDEMUS
Minime.
CHREMES
Quam rem agis?
MENEDEMUS
Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi 90
 
Laboris.
CHREMES
Non sinam, inquam.
MENEDEMUS
Ah, non aequum facis.
CHREMES
Hui, tam graves hos, quaeso?
MENEDEMUS
Sic meritum est meum.
CHREMES
Nunc loquere.
MENEDEMUS
Filium unicum adolescentulum
 
Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme:
 
Nunc habeam necne incertum est. 95
CHREMES
Quid ita istuc? 95
MENEDEMUS
Scies. 95
 
Est e Corintho hic advena anus paupercula:
 
Eius filiam ille amare coepit perdite,
 
Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
 
Ubi rem rescivi coepi non humanitus,
 
Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, 100
← Önceki Perde 1 · 3 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi