Thesauros Edebiyat Komedya Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:
CHREMES
Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?
 
Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?
 
Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae
 
Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis. 205
 
Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:
 
Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
 
Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
 
Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc
 
Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. 210
CLITIPHO
Ita credo.
CHREMES
Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.
 
Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
← Önceki Perde 1 · 10 / 10 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi