Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Qui non potest?
SIMO
Quia habet aliud magis ex sese et maius.
PAMPHILUS
Quidnam?
SIMO
Vinctus est.
PAMPHILUS
Pater non recte vinctus est. 955
SIMO
Haud ita iussi. 955
PAMPHILUS
Iube solvi obsecro. 955
SIMO
Age fiat.
PAMPHILUS
At matura.
SIMO
Eo intro.
PAMPHILUS
O faustum et felicem hunc diem!
[Textpart 5]
Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum.
PAMPHILUS
Aliquis forsan me putet
 
Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.
 
Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror
 
Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas 960
 
Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
 
Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?
CHARINUS
Quid illud gaudi est?
PAMPHILUS
Davum video: nemo est quem mallem omnium;
← Önceki Perde 5 · 13 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi