Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio
CHREMES
Quid illo sit factum.
PAMPHILUS
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,
 
Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
SIMO
Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.
PAMPHILUS
Credo pater.
CHREMES
At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet. 940
PAMPHILUS
Dignus es 940
 
Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.
CRITO
Quid istuc est?
CHREMES
Nomen non convenit.
CRITO
Fuit hercle huic aliud parvae.
CHREMES
Quid Crito?
 
Numquid meministi?
CRITO
Id quaero.
PAMPHILUS
Egone huius memoriam patiar meae
 
Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?
 
Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est. 945
CRITO
Ipsa est. 945
CHREMES
Ea est. 945
← Önceki Perde 5 · 11 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi