Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: 820
CHREMES
Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face.
 
Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae.
SIMO
Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme
 
Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
CHREMES
Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, 825
 
Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:
 
Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
SIMO
Quibus?
CHREMES
Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo
 
In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
 
Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, 830
 
Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
 
Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.
 
Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.
SIMO
Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere
 
Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. 835
 
Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
 
Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent.
CHREMES
Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi