Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Hac non successit, alia aggrediemur via. 670
DAVUS
Nisi id putas, quia primo processit parum,
 
Non posse iam ad salutem converti hoc malum.
PAMPHILUS
Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris
 
Ex unis geminas mihi conficies nuptias.
DAVUS
Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo, 675
 
Conari manibus pedibus noctesque et dies;
 
Capitis periclum adire, dum prosim tibi:
 
Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere.
 
Parum succedit quod ago: at facio sedulo.
 
Vel melius tute reperi, me missum face. 680
PAMPHILUS
Cupio: restitue in quem me accepisti locum.
DAVUS
Faciam.
PAMPHILUS
At iam hoc opus est.
DAVUS
Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium.
PAMPHILUS
Nihil ad te.
DAVUS
Quaero.
PAMPHILUS
Hem, nuncin demum?
DAVUS
At iam hoc tibi inventum dabo.
[Textpart 2]
Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum
← Önceki Perde 4 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi