Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Reliquit me homo atque abiit.
DAVUS
Di vestram fidem,
 
Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant? 745
 
Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.
MYSIS
Cur tu obsecro hic me solam?
DAVUS
Quae est haec fabula?
 
Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?
MYSIS
Satin sanus es qui me id rogites?
DAVUS
Quem igitur rogem?
 
Qui hic neminem alium videam. 750
CHREMES
Miror unde sit. 750
DAVUS
Dictura es quod rogo?
MYSIS
Au.
DAVUS
Concede ad dexteram.
MYSIS
Deliras: non tute ipse?
DAVUS
Verbum si mihi
 
Unum praeterquam quod te rogo faxis cave.
MYSIS
Male dicis?
DAVUS
Undest? Dic clare.
MYSIS
A nobis.
← Önceki Perde 4 · 10 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi