Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Hocine est credibile aut memorabile 625
CHARINUS
Tanta vecordia innata cuiquam ut siet
 
Ut malis gaudeant atque ex incommodis
 
Alterius sua ut comparent commoda? ah
 
Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in
 
Denegando modo quis pudor paululum adest: 630
 
Post ubi tempus promissa iam perfici,
 
Tum coacti necessario se aperiunt,
 
Et timent: et tamen res premit denegare:
 
Ibi tum eorum impudentissima oratio est,
 
Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus, 635
 
Proximus sum egomet mihi. Attamen Ubi fides,
 
Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est
 
Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur.
 
Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?
 
Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat, Nihil promoveris. 640
 
Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero.
PAMPHILUS
Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi.
CHARINUS
Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem.
PAMPHILUS
Quid tandem?
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi