Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam
CHARINUS
Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant. 535
SIMO
Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
CHARINUS
Ausculto: loquere quid velis.
SIMO
Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme
 
Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul,
 
Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, 540
 
Cuius tibi potestas summa servandi datur,
 
Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae
 
Fuerant futurae fiant.
CHARINUS
Ah ne me obsecra:
 
Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
 
Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam? 545
 
Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube.
 
Sed si ex ea re plus mali est quam commodi
 
Utrique, id oro te in commune ut consulas,
 
Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.
SIMO
Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme: 550
 
Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat.
CHARINUS
Quid est?
← Önceki Perde 3 · 6 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi