Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Quid ais? Quom intellexeras
SIMO
Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo?
DAVUS
Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
 
Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. 520
 
Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias
 
Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos.
SIMO
Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para.
 
Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:
 
Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia: 525
 
Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est
 
Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem
 
Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro,
 
Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
 
Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi 530
 
Si nolit quin eum merito possim cogere.
 
Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.
[Textpart 3]
Iubeo Chremetem.
CHARINUS
O, te ipsum quaerebam.
SIMO
Et ego te.
CHARINUS
Optato advenis.
← Önceki Perde 3 · 5 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi