Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Qui? quia te noram.
DAVUS
Quasi tu dicas factum id consilio meo.
SIMO
Certe enim scio.
DAVUS
Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo.
SIMO
Ego non te?
DAVUS
Sed si quid narrare occoepi, continuo dari
 
Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo. 505
SIMO
Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.
DAVUS
Intellexti.
 
Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium.
 
Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens.
 
Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis.
 
Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo. 510
SIMO
Unde id scis?
DAVUS
Audivi et credo: multa concurrunt simul
 
Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo
 
Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt
 
Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico
 
Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul. 515
 
Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae.
← Önceki Perde 3 · 4 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi