Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Vix tandem sensi stolidus. 470
DAVUS
Quid hic sensisse ait? 470
SIMO
Haec primum adfertur iam mihi ab hoc fallacia:
 
Hanc simulant parere quo Chremetem absterreant.
GLYCERIUM
Iuno Lucina fer opem, serva me, obsecro.
SIMO
Hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium
 
Me audivit stare approperat. Non sat commode 475
 
Divisa sunt temporibus tibi, Dave, haec.
DAVUS
Mihin?
SIMO
Num immemor es discipuli?
DAVUS
Ego quid narres nescio.
SIMO
Hicine me si imparatum in veris nuptiis
 
Adortus esset quos mihi ludos redderet?
 
Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo. 480
[Textpart 2]
Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet
LESBIA
Signa esse ad salutem omnia huic esse video.
 
Nunc primum fac istaec lavet: post deinde
 
Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi
 
Date: mox ego huc revertar. 485
 
Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo.
← Önceki Perde 3 · 2 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi