Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Dave: ades. Resiste.
DAVUS
Quis homo est, qui me? O Pamphile,
 
Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo. 345
PAMPHILUS
Dave, perii.
DAVUS
Quin tu hoc audi.
PAMPHILUS
Interii.
DAVUS
Quid timeas scio.
CHARINUS
Mea quidem hercle certe in dubio vita est.
DAVUS
Et quid tu scio.
PAMPHILUS
Nuptiae mihi.
DAVUS
Etsi scio.
PAMPHILUS
Hodie.
DAVUS
Obtundis, tametsi intellego.
 
Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.
CHARINUS
Rem tenes.
PAMPHILUS
Istuc ipsum. 350
DAVUS
Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide. 350
PAMPHILUS
Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu.
DAVUS
Hem,
 
Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes.
← Önceki Perde 2 · 5 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi